

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 6: Versus 30
Et convenientes.[HIER.]Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quae acceperunt.Omnia.Non solum quae ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quae Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthaeus scribit.